Can. 1504

Can. 1708; PrM 57.

DC, art. 116
§ 1. Libellus, quo causa introducitur, debet:
    1º exprimere coram quo tribunali causa introducatur;
    2º circumscribere obiectum causae, scilicet determinare matrimonium de quo agitur, exhibere declarationis nullitatis petitionem, proponere, etsi non necessario verbis technicis, rationem petendi seu caput vel capita nullitatis quibus matrimonium impugnatur;
    3º indicare saltem generatim quibus factis et probationibus innitatur actor ad evincenda ea quae asseruntur;
    4º subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, necnon loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia;
    5º indicare domicilium vel quasi-domicilium alterius coniugis (cf. can. 1504).

§ 2. Libello addantur exemplar authenticum celebrati matrimonii atque, si casus ferat, documentum de statu civili partium.

§ 3. Relationes peritales haud licet exigere in actu exhibendae petitionis.

 

DC, art. 117
Si proponatur probatio per documenta, haec, quantum fieri potest, una cum libello tradantur; si autem per testes, eorum nomina et domicilium indicentur. Si vero proponantur aliae probationes, indicentur saltem in genere facta seu indicia, unde illae eruantur. Nihil tamen impedit quominus ulteriores probationes cuiusvis generis in iudicii cursu afferantur.

 

LP, art. 73
§ 1. Recursus referre debe:
1° a quonam ipse proponatur;
2° actum, qui impugnatur;
3° quid petatur;
4° quo iure innitatur;
5° diem acceptae notificationis actus impugnati;
6° subscriptionem partis recurrentis.

§ 2. Recursui adnecti debent:
1° actus, qui impugnatur, nisi a recurrente exhiberi nequeat;
2° mandatum Patrono rite collatum aut petitio, documentis suffulta, pro obtinendo gratuito patrocinio.

Z. Grocholewski, «De periodo initiali seu introductoria processus in causis nullitatis matrimonii», Periodica de re canonica 85 (1996) 87-88.

In ordine cronologico
Communicationes 38 (2006) 122-123; 147; 41 (2009) 386; 11 (1979) 83.

L’articolo di Z. Grocholewski citato in bibliografia è stato pubblicato in varie lingue e luoghi:
Z. Grocholewski, «A fase inicial ou introdutória do processo nas causas de nulidade de matrimônio», Direito & pastoral 10 (1996) 7-52;
Z. Grocholewski, «De periodo initiali seu introductoria processus in causis nullitatis matrimonii», in Zbornik z II. Sympózia kanonického práva, 1992, 13-65;
Z. Grocholewski, «Úvodná fáza Procesu v Kauzách Manželskej Nulity», in Ius et iustitia. Acta III Symposii Iuris Canonici anni 1993, Spisska Kapitula 1994, 211-259.

Bibliografia e ulteriori approfondimenti in G.P. Montini, De iudicio contentioso ordinario. De processibus matrimonialibus. II. Pars dynamica. Editio quinta. Ad usum Auditorum, Romae 20205, pp. 101-151.

Notes:

  1. La traduzione italiana del n. 2 sarebbe dovuta essere più fedele: «indicare su quale diritto e, almeno per sommi capi, su quali fatti e prove si fondi l’attore per dimostrare quanto è asserito»