Can. 1505 § 2

PrM 64.

DC, art. 120
§ 1. Praeses potest et debet, si casus ferat, praeviam investigationem instituere quoad quaestionem de competentia tribunalis et de actoris legitima persona standi in iudicio.
§ 2. Quoad meritum vero causae eam tantum instituere potest in ordine ad libellum admittendum vel reiciendum, si libellus videatur quolibet carere fundamento, et quidem tantummodo ad videndum num fieri possit ut aliquod ex processu fundamentum appareat.

DC, art. 121
§ 1. Libellus reici potest tantum:
    1º si tribunal incompetens sit;
    2º si petitio sine dubio exhibita sit ab eo qui impugnandi matrimonium iure non pollet (cf. artt. 92-93; 97, §§ 1-2; 106, § 2);
    3º si non servata sint praescripta art. 116, § 1, nn. 1-4;
    4º si certo pateat ex ipso libello petitionem quolibet carere fundamento, neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat (cf. can. 1505, § 2).

DC, art. 122
Non habetur fundamentum pro admissione libelli, si factum, quo impugnatio nititur, licet undequaque verum, matrimonio tamen irritando impar omnino sit, vel, quamvis factum tale sit quod matrimonium redderet irritum, assertionis falsitas sit in aperto.

Z. Grocholewski, «De periodo initiali seu introductoria processus in causis nullitatis matrimonii», Periodica de re canonica 85 (1996) 100-104.

In ordine cronologico
Communicationes 38 (2006) 125; 41 (2009) 151; 41 (2009) 387; 11 (1979) 84; 16 (1984) 62.

L’articolo di Z. Grocholewski citato in bibliografia è stato pubblicato in varie lingue e luoghi:
Z. Grocholewski, «A fase inicial ou introdutória do processo nas causas de nulidade de matrimônio», Direito & pastoral 10 (1996) 7-52;
Z. Grocholewski, «De periodo initiali seu introductoria processus in causis nullitatis matrimonii», in Zbornik z II. Sympózia kanonického práva, 1992, 13-65;
Z. Grocholewski, «Úvodná fáza Procesu v Kauzách Manželskej Nulity», in Ius et iustitia. Acta III Symposii Iuris Canonici anni 1993, Spisska Kapitula 1994, 211-259.

Bibliografia e ulteriori approfondimenti in G.P. Montini, De iudicio contentioso ordinario. De processibus matrimonialibus. II. Pars dynamica. Editio quinta. Ad usum Auditorum, Romae 20205, pp. 101-151.